Sacerdos templi Deae Vestae virginem Vestalem vestibus sacris indutam aspicit. Pulchritudinem et serenitatem mulieris admiratur. Una ex feminis templi scribis sacerdoti dicit, "Illa virgo Vestalis mane in flumine natare solet."

Die proximo, idem sacerdos sole oriente ad fluminem festinat. Mulier valde formosa atque minime vestita eum salutat. Sacerdotem suaviter osculat dicens, "Ad domum meam eamus."

Templum Deae Vestae

       

Virgo Vestalis

       

Tiberis Flumen

Paucis horis felicibus elapsis, sacerdos de innocentia novae amicae suae dubitat. Scire volens caute inquirit, "Virgo quam in templo deae Vestae heri aspexi nonne es?" Mulier beate subridens respondet, "Nullae virgini loqueris. Templi scriba sum."

Hunc joculum ab Terentio (Anglice Terrence) Halloran in aetatem et linguam Ciceronis conversum est.